SENA

SENA
I.
SENA
Insula parva Britanniae minoris l'Isle de Sain, in Orientali Curiosolitarum, inter Syrtes et Brevia, vix una leuc. ab ora in Occasum uti a vico Ras Fontene, 18. autem a Corisopito; 5. a Gobaeo promontor. in Meridiem.
II.
SENA
Piceni sive Umbriae in Italia oppid. in litore Adriatici maris, non longe a Metauro fluv. An. 396. Urb. Cond. 3730 Mundi, a Gallis Senonibus conditum, et appellatum, ut ex Polybio constat. l. 2. Unde Senogaliia, seu Sena Gall. dicitur Plinio l. 3. c. 14. Sil. l. 8. v. 454.
Et Clanis, et Rubico, et Senonum de nomine Sena.
Idem l. 15. v. 552.
——— Qua Sena relictum
Gallorum e populis servat per saecula nomen.
Baudrando urbs est Ducat. Urbini, ad ostia fluv. Nigolae, in mare adriatic. satis lepida, in planitie, versus limites Marchiae Anconitanae. Antea sub Malatestis, dein sub Ducibus Urbini, sub quibus etiam caput erat dominii separati, nunc sub Pontifice a tempore Urbani VIII. Hîc inter Romanos et hasdrubalem pugnatum, Polybius Liv. etc. Alia urbs ampla Hetruriae in eadem Italia, quae hodieque durat, elegantiâ sermonis Italici celebris, intra colles sita, caput agri Senensis, in limite agri Florentini: Condita est a Gallis Senonibus, post captam a Brenno Romam. Dein Colonia fuit, Romanô Imperiô declinante varias subiit vicissitudines multiplicemque passa dominatum est; exin Caput fuit Rei publ. per aliquot saecula, sed tandem, postquam a Carolo V. praesidiô Hispanicô eiectô defecisset, A. C. 1552. recepta ab Hispanis A C. 1554. magno Hetruriae Duci, qui eam astute Hispanis extorserat, Thuan. Hist. l. 18. cessit, cum tota ditione. Arcem habet pentagonalem instructissimam. Cives ingeniô pollent, Academia celebris, patria est Bernardini, Ambrosii, Catharinae tanti inter suos nominis, Ioh. Colombini, qui Iesuit. fundavit ordinem, Alexandri III. Pii II Pii III. Alexandri VII. PP. etc. e quibus Pius II. Episcopatum urbis in Metropolitanam evexit dignitatem. Basilicam porro urbs habet magnifici operis totam e marmore, in qua aliquot Imperatorum Pontificumque tumuli; Nosocomium, Coenobium Dominicanorum, et Franciscanorum, Palatia, vicos, non minus admiranda: Fontes egregios, quorum praecipuus in foro la Branda nomine, alia, quae vide aud Blondum Ital. Illustr. Leandrum Albertum et Merulam descr. Italiae. Iugurtam Tomasinum Hist. di Siena. Orlandum Malavoltium de Fatti et Guerre de Senesi. Guicciardinum Histor. Paulum Iovium, etc. Post Concilium Constantiense aliud Papiae indictum est a Martino V. A. C. 1423. quo cum nemo conflueret, Senas id transtulit. In eo conclusum, ut ossa Viclefi 40. iam ann. sepulta exhumata cremarentur: praetereaAntipapae Benedicti XIII. condemnatio confirmata est, cuius partes cum Alphonsus Aragonius tueretur, discordiâ inter Patres obortâ, coetus dissipatus: pauloqueve post Basileae Concilium pro
Reformatione Status Ecclesiastici indictum est, ubi praesente Sigismundô Imperatore liberius in auctoritatem Pontificum inquiri coepit, A. C. 1431. et seqq. Vide Platinam in Maritino V. De utroque plura Caesar Orlandius de urbis Senae, eiusque Episcopatus antiquitate. Item, Urbs Asiae Scythic. Est et Flaminiae sive Aemiliae fluv. Sena. Vide Senna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Seňa — Wappen Karte …   Deutsch Wikipedia

  • Sena — bezeichnet: Sena Dynastie bengalischen Herrscherhauses des 11./12. Jahrhunderts () das Volk der Chewa in Mosambik die Sprache dieses Volkes Chichewa in Mosambik ein weiblicher Vorname in Bosnien und der Türkei Sena ist der Name folgender Personen …   Deutsch Wikipedia

  • Sena — Pour les articles homonymes, voir Sena (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Seňa — (Village) Administration Pays  Slovaquie …   Wikipédia en Français

  • SENA — (homonymie) Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom.  Pour l’article homophone, voir sénat. Sena peut désigner : le genre Sena, qui regroupe des insectes lépidoptères de la famille des… …   Wikipédia en Français

  • senă — SÉNĂ s.f. Frunze uscate de siminichie, întrebuinţate ca purgativ şi ca diuretic. – Din tc. sena. cf. lat. s e n e . Trimis de LauraGellner, 22.07.2004. Sursa: DEX 98  SÉNĂ s. (farm.) siminichie. (Ceai de senă.) Trimis de siveco, 05.08.2004.… …   Dicționar Român

  • SENA — Deuxième grande dynastie bengalie, qui supplante celle des P la à la fin du XIe siècle. Les Sena semblent être des brahmanes du Deccan, installés d’abord dans l’Orissa, province méridionale du royaume p la. Ils chassent les P la du Bengale en… …   Encyclopédie Universelle

  • Sena — (Freixo de Cima,Португалия) Категория отеля: Адрес: Avenida São Gens 985 , 4615 047 Freixo de …   Каталог отелей

  • seña — sustantivo femenino 1. Gesto con que se trata de expresar algo: Mi jefe me hizo una seña para que me callara. 2. (en plural) Datos del lugar donde vive un persona o donde se encuentra un establecimiento: Marta me dio sus señas para que le… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • seña — (Del lat. signa, pl. de signum). 1. f. Nota, indicio o gesto para dar a entender algo o venir en conocimiento de ello. 2. Aquello que de concierto está determinado entre dos o más personas para entenderse. 3. Signo o medio que se emplea para… …   Diccionario de la lengua española

  • sena — /sāˈnä/ noun In India, an army, esp used of paramilitary political organizations representing various castes ORIGIN: Hindi * * * Sena var. Sehna …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”